- AETHIOPIA
- I.AETHIOPIADiana cognominata est, teste Steph.II.AETHIOPIAincolis Abexin, et Abissia nostirs, regio Africae amplissima, cis et ultra Aequatorem extensa, gemina. Una sub Aegypto inter Nilum et sinum Arabicum late patens, in qua Meroe insula; Cuius urbes primariae olim Napata, Meroe, et ad sinum Arabicum Ptolemais et Adule; Dire, Mosylon et Aromata ad sinum Barbaricum. Altera ultra Aequatorem, veteribus non satis cognita. Steph. Baudrando Aethiopia dividitur in superiorem et inferiorem. Et quidem Aethiopia superior feu interior, quae aliter sub Aegypto, late sumpta continet Imperia Abissinorum seu Abissiniam, Nubiam, Regna Muiaci et Macoci, et Zanguebariam; stricte autem continer tantum Abissiniam, quae Abissinia ab Italis, et Abissinie a Gallis dicitur, et a quibusdam le pais du Preste-Iean; sed abusive. Vocatur enim Imperator illius tractus le grand Neguz. Verum Aethiopia inferior seu exterior, ca meridionalior est totius Africae pars, quae antiquis prorsus incognita fuit, a Lusitanis proxime elaplô saeculô inventa et perlustrata, incipit occasum versus supra fluv. Zaire, non longe ab Aequatore; et totam complectens littoralem Africae partem ultra ipsum Aequatorem, Abyssinorum regnum ab hac parte circumambit usque ad fretum Arabicum; et continet Re gua Monomotapae, Monemugi, Giringbombae, et Congioram Cafrorum, et regionem Galarum.Partes Aethiopiae superioris, seu Abissiniae.Regnum Tigre.Provinciae. Amara.Angotina.Fatigara.Dambea.Xaoa.Damuta.Bagamidri.AmbiancativaQuaraSova.Ogara.DobassaAmbiama.Magaza.Beleguanza.Salaoa.Galabela.Sagucda.Agag.Narea.Defila, et aliae multae provinciae,ex quibus Angotina, Damuta, Fatigara, et aliae per Galas occupatae fuerunt ultimô saeculô. Aethiopia superior, seu Abissinia raras habet urbes. Praecipuae totius regionis sunt in praesentia,Amara.Sova.Zet.Ambiancativa.Angote.Dambea.Chaxumum.Ambadara.Quara.Zaflan.Barva.Adhegena.In tota Abissinia nulla urbs regia certa est. Quocumque enim Rex seu Imperator cum aula sua profiscitur, ibi sixis tabernaculis, regia esse putatur. Populi Aethiopes, omnium primi, ut veteres Ethnici crediderunt; De quibus Diodor. Sic. l. 4. ita disserit. Et quidem simile verit est, inquit, eos, qui sub meridiem habitant, primos e terra fuisse homines natos; nam solis calore terram, quae humida est, arefaciente, atque omnibus vitam dante, decens fuit, locum soli propinquorem primo naturam animantium tulisse, Iidem quoque omnium primi Does coluerunt, et ab iis hoc praemium pietatis tulêre, quod numquam ab externis regibus subacti fuerint. De hominum autem origine aliter sacra Scriptura. Hos Isidorus a Chus, filio Cham, ortos fuisle scribit. Bochart. vero, decem argumenta profert quibus Lud esse Aethiopiam, et Ludaeos Aethiopes probat. Geogr. Sacr. l. 4. c. 26. Aethiopum nigror secundum Plinium l. 3. c. 78. ex vicini fideris ardore provenit. Longe alia mens Isaaco Vossio Notis ad Pomp. Melam: cuius verba apponam. Versa est, inquit, p. 304. consuetudo in Naturam, quod etiam Macrocephalis olim contigisse auctor est Hippocrates: Quanto iis longius esset caput, tanto generosiores habebantur, Infantum itaque ex utero demum prodeuntium capita p imo manibus, deinceps etiam faseiis comprimebant, ut sphoericâ et naturali exutâ, oblongam induerent figuram. Hoc ut fieret: primo arte opus fuit, deincepts vero consuetudo abiit in naturam, ac etiam absque curaturâ capita instar columelloe longa habuêre. Nec aliam esse existimo rationem nigritiei Aethiopum; Qui non omnino erant atri, quod est turpe illis, sucis et unguentis nigricantibus (haec sunt Aethiopum cerussae) fuscum colorem atrô permutarunt. Transiit et bîc ars in natur am, quique olim erat artisicialis, is nunc est naturalis color. Haec ille. Notandum autem, (quod supra innuimus) duas olim fuisie Aethiopias, secundum Homericum illud. Od. α. v. 22. 23.Α᾿λλ᾿ ὁ μεν Αἰθίοπας μετεκίαθε τηλόθ᾿ ἐόντας,Αἰθίοπας, τοὶ διχθὰ δεδαίαται ἔχατοι ἀνδρῶν,Οἱ μεν δυσομένου γ᾿περίονος, οἱ δ᾿ ἀνίοντος.Hinc Auctor De Mirabilibus Sacroe Scripturoe l. 1. Aethiopiam alteram esse in multis locis historiarum, scripturae describunt, de qua in Ecclesiastica historia scribitur, quod ex parte Indioe adhoeret. Quid quod Chaldaeam eriam Aethiopiae nomine comprehendisse veteres putantur? Siquidem Corn. Tacitus de Iudaeorum antiquitate verba faciens, Hist. l. 5. c. 2. ait, eos Aethiopum prolem fuisse, quorum maiores ab Ur Chaldaeorum provenisse sat novimus. Strabo itidem, Phoeniciam a nonnullis Aethiopiam vocari auctor est l. 1. Εἰσι δ᾿ οἱ καὶ την` Αἰθιοπίαν εἰς την` καθ᾿ ἡμᾶς φοινίκην μετάγουξ3ι. Huc facit Homericum illud, Od. 4. v. 84.Αἰθίοπ ας ςθ᾿ ἱκόμην, καὶ Σιδονίους, καὶ Ε᾿ρεμβούς.Aethicus etiam Tigridis fluvii caput in Aethiopiâ collocat. Fluvius Tigris, inquit, etiam ipse de monte Caucaso quasi visitur, cum aestivis temporibus sub humo eum desuper Aethiopiam currere ex viriditate superni cespitis prodatur. Quinimo Sagri vel Zagri incolae (mons is est trans Tigridem) Aethiopum natio perhibentur. Hesych. Σάγραι ἔθος (lege ἔθνος) Αἰθιόπων. Porro τὰ μέρη τῶ Ε᾿λυμαίων in Aethiopia ponuntur ab Epiphanio in Anchorat. num. 58. Susianae etiam incolae olim inter Aethiopas habebantur. Memnon eiim, qui a Susis ad bellum Troianum in Priami auxilium pervenit, Aethiopum rex ab Hesiodo vocatur, in Theog. v. 984.Τιθωνῷ δ᾿ Η᾿ὼς τέκε Μέμνονα χαλκοκορυςην`Αἰθιόπων βασιλῆα. ---- ----Unde Pindarus Olymp. Od. 2. eum vocat Α᾿οῦς παῖ δ᾿ Αἰθίοπα. Virg. Aen. l. 1. v. 755.Nunc quibus Aurorae venisset filius armis.Ceterum, de Aethiopia, praeter auctores retro laudatos, consulatur Pigafetus, Linschotus, Iarricus, Lopezius, Marmolius, Ioh. Leo, Vinentius le Blanc, Sanutus, Maginus, Cluverus, Sanso, Du Val, Ioh. Marshamus Canone Chron. etc. Vide quoque Abyssinia, Congum, Monomotapa. Nec omittendum, quod Aethiopioe non minus, ac aliis Zonae Torridae partibus, quottidiana totorum ferme quinque mensium pluvia incumbit, cuius causas ex Aethiopicis montibus, iis maxime, qui, inter Aequatorem et Tropicum hibernum collocati, Australem Aethiopiam triplici veluti catenâ in Orientem, Meridiem et Occidentem deductâ distendunt, erudite arcessit Athan. Kircherus Oed. Aegypt. Synt. 1. c. 7. Possident autem Aethiopioe Christiani Reges magnam partem Africae mediterraneae, genusque suum receptis gentis traditionibus ad Salomonem Israelit. Regem sapientissimum referunt, e quo Maquedae Reginae Sabae sil. Melech prognatus fuerit, a quo hodierni Reges orti, vide Dam, a Goes de Mor. Aethiopum. Hinc porro inter primos, qui Christo nomen dederint, se Collocant: et alii quidem Philippum Apost. alii Matthaeum, alii Eunuchum Reginae Candacis (quod commune Reginarum nomen fuisse, ex Plinio l. 6. c. 29. pater) primum eorum statuunt Euangelistam. Solus Scaliger Christianismi Aethiopici incunabula refert ad annum 15. Iustiniani, quod es Cedreno quoque Baronius habet ad A. C. 543. Sed id vel de Aethiopiae, quae mul is hodie constat regnis, parte vel restauratione aliquaintelligendum. Censet einim Hottingerns Topogr. Eccl. c. 3. n. 7. initium Christianismi Lacasae, quod Regiae, de qua Act. c. 8. v. 27. nomen fuit: Incrementa Abrahamo et Azbae fratribus: Κορυφην` Naleko et sequentibus aliquot deberi; prout Zara-Iacobô imperante, Regni res, i. e. politicae fuerant florentissimae. Aethiopes porro iis polluêre viribus, ut soli caulam Christianorum contra Muhammedanos cum successu egerint, cuius rei insigne exemplum occurrit Histor. Sarac. Elmac. p. 83. in Cyrenio (Girgasum Regem Aethiopiae fuisse, conicit Ludolphus) qui centies mille equitibus nigris, rem Christianam ita iuvit, ut clementius per Aegyptum Christiani haberentur. Aliud exemplum habet Pocock. in Specul. p. 63. Superiori saeculô amplissimi Imperii huius status multum declinare coepit. Cum enim Liban-Dinghil a Granio, Rege Adel. imperiô suo pene fuisset exutus, per Legatos, Emanuelis Lusitantae Regis ope imploratâ, missis copiis, ut et fil. eius Claudius, qui A. C. 1540. rerum potitus est, ita est adiustus, ut, a rebelli subdito liberatus restitueretur. Quâ occasione, edita non modô apud Lusitanos Patris, sed ipsius etiam filii Claudii confessio est, ne Iudaismi suspicio illis fraudi esset, ex circumcisione, abstinentia carnis suillae, etc. orta. Mox claudius quoque, qui Gramum vicit, pacemque Aethiopibus restituit, Lusitanis auxiliatoribus distribuit agros, relictô exercitiô liberô Religionis: Quâ ratione et Patribus S cietatis in Regnum patuit aditus. Aethiopidus aliquandiu non multum molestis, donec initiô huius saeculi Susneus Basilidis fil. Minae Regis nepos, caesô cum liberis Rege Iacobô, Regnum occupavit. Tum demum Regis aucupati gratiam eidem perivaserunt, ut novâ Religione novum regnum stabiliret, quod et factum est: ritibus Ecclesiae Roman. passim, plebe multum fremente, introductis. Sed Basilides fil. qui A. C. 1632. successit pristinos ritus reduxit, Metropolitâsecundum priscum morem, ex Aegypto, ab Alexandrino Patriarcha, petitô. Catalogum Regum vide apud praefatum Dam. a Goes Scr. Hispan. T. 2. Habent autem Reges ledem aulae incertam, nec plus triduô. uno in loco commorantur, nec proles regia in comitatu est, sed seorsim in monte Amara educatur, ne oneri sit subditis et seditionibus occasio praecidarur. In ritibus cibi capiendi, id peculiare habent, quod tres patinae simul cibô apponantur, una piris, altera igni, tertia cinere instructa: Quarum hâc mortis, istâ inferni, illâ redemptionis memoriam sibi refricari dicunt. Vide Nicol. Godignum de mor Aethtopum. Lud. de Uretta Historia Eccl. Politica, Natural y Moral de los grandes y remotos Reynos de la Etiopia, Auctorem anonymum Hist. orous terr. Geogr. et Civ. etc. et de linguâ Aethiopica, in voce Asrica. De Aethiopum vero variis Ritibus, infra in voce Baptismus, Campana, Hebdomas Maior, Sabbathum Enoch, etc. De Ieiuniis imprimis Filesacum de Quadrig. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.